CECROPS

CECROPS
CECROPS
primus Atheniensium Rex. Euseb. in Chron. l. 1. Οἱ δὲ οὖν κατα τὸν Ω῎γυγον, καὶ τὸν κατακλυσμὸν, βαςιλεῖς; εἰςἱν ὅι δέ. Πρῶτος Κέκροψ, ὁ Διφυής. Iohannes Tzetzes, Chil. 5. Hist. 18.
Πρῶτος ἁπάντων Α᾿ττικῆς ὁ Κέκροψ βαςιλεὑει,
Apollodotus, l. 3. Κέκροψ αὐτόχθων, ςυμφυὲς ἔχων σῶμα ἀνδρὸς καὶ δράκοντος, τῆς Α᾿ττικῆς ἐβαςίλευςε πρῶτος. Et observa, indigenam illic eum dici; cum Aegyptium alii faciant. Suidas : Κέκροψ Α᾿ιγύπτιος ὢν τὸ γένος, ᾤκηςε τὰς Α᾿θήνας. Atque idem rursus dicit in Προμηθέυς. Totidem quoque verbis Schol. Aristoph. ad Plutum. Et Io. Tzetzes eum refert e Sai, Aegypti uthe, Athenas commigrâsse post diluvium Ogygis, Chil. 5. Hist. 18.
Ω῾ς δὲ ἀπὸ τῆς Σάεως, πόλεως Α᾿ιγυπτίας,
Μετὰ τὸν κατα Ω῎γυγον κατακλυσμὸν ἐκεῖνον,
Ο῾ Κέκροψ παραγέγονεν Α᾿θήναις τῆς Ε᾿λλάδος.
Isacius Tzetzes ad Lycophronem: Η῾ Α᾿ττικὴ βαςιλεία ἦν Κέκροπος. Ο῟υτος γὰρ ἐλθὼν ἀπὸ πόλεως Α᾿ιγύπτου, τὰς Αθήνας ςυνῴκιςε. Inde Cecroptum lutum apud Papinium, pro Aegyptio, Sylv. l. 3. in Propemptico Metii Celeris, v. 107.
------ Te praeside noscat
Unde paludosi fecunda licentia Nili:
Cur vada desidant, et ripa coerceat undas,
Cecropiô stagnata lutô.
Certe peregrinum facere etiam videtur Strabo, qui Boeotiae praefuisse eum ante regnum tradit, l. 9. Λέγεται καὶ κατα Κέκροπα, ἡνίκα τῆς Βοιωτίας ὑπῆρξε. Gotfridus Viterbiensis, Regem Cretae fuisse resert, Chronici parte 4.
Cum dominum Cecropem Regem tenet insula Creta.
Quod non dubium est, quin ille ab antiquo auctore acceperit; innuitque hoch ipsum Plautus in Trinummo, Actu 4. sc. 2. v. 83.
Pol illum reliqui ad Rhadamanthum, in Cecropia insula.
De Aegypto quod dictum, nititur Historiae fide. Illâ enim a Pastoribus occupatâ, ut dicemus infra, gente barbara et Aegyptiis infensa quam maxime, incolarum veterum pars magna solum vertere et novas sede quaerere coacta est. Tres igitur eorum Coloniae illustres brevi in Graeciam deductae, prima a Cecrope, altera a Cadmo, tertia a Danao, uti pluribus, docet Marshamus Canone Chronico ad Sec. VIII. Unde et ex Aegypto mores magis civiles in Graeciam induxit, et secundum legem in Aegypto a Vulcano latam, virginem uni viro elocari iussit; et Minervae ac Iovis cultum indidem attulit Cecrops; ut de more mortuos humandi nil addam. Vide paulo infra. Quod parentes eius attinet, matrem Hyginus Terram facit, fab. 48. patrem autem Vulcanum, fab. 158. Acmatrem Terram refert etiam Antonius Liberalis, Metamorphos. c. 6. Περίφας ἐγένετο εν τῇ Α᾿ττικῇ ἀυτόχθων, πρόςθεν ἢ φανῆναι Κέκροπα τὸν Γῆς. Ο῟υτος ἑβαςίλευςε τῶ αρχαίων ἀνθρώπων. Isacius vero Tzetzes ad Lycophronem, ex draconis dentibus enatum scribit, qua de re videndus quoque Schol. Aristoph. ad Plutum. Et Athenienses quidem ab eo dicti Cecropidae. Herodot. l. 8. Α᾿θηναῖοι δὲ ἐπὶ Κέκροπος βαςιλῆος ἐπεκλήθηςαν Κεκροπίδαι. Virg. l. 6. Aen. v. 21.
------ Tunc pendere poenas
Cecropidae iussi. -----
Ovid. Met. l. 7. v. 670.
Phoebus in interius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas duxit.
Silius, l. 13. v. 484.
Cecropidae ob patriam Mavortis sorte peremptos
Decrevêre simul communibus urere flammis.
Claudian. l. 1. de Raptu Proserp. v. 11.
----- Templumque remugit
Cecropidum, sanctasque faces extollit Elusis.
Ausonius, Epist. 24. v. 55.
Sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
Obstitit. -----
Inde etiam Athenae Cecropia. Plin. l. 7. c. 56. Oppidum (Athenas) Cecrops a se appellavit Cecropiam. Hinc mons Cecropus, Athenis proximus. Attica quoque universa, Cecropia dicta. Apollodorus, l. 3. ubi de Cecrope: Καὶ την` γῆν, πρότερον λεγομένην Α῎κτην, ἀφ᾿ ἑαυτοῦ Κεκροπίαν ὠνόμαςεν. Catullus in Argonaut. Epigr. 65. v. 79.
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
Porro Cecrops hic, Mosi et Deucalioni caevus, Crotopo item Argivorum Regi, uti supra innuimus, Διφυὴς cognominatus est. Archelaus in Epigrammate, apud Antigonum Carystium, Hist. Mirab. c. 96.
----- Εἰ δὲ τὸ δ᾿ ἐςτιν,
οὐ θαῦμα, βλαςτεῖν τὸν διφυῆ Κέκροπα.
Ovid. Geminum dicit, l. 2. Met. v. 555.
Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis,
Servandam dederat. -----
Cuius cognominis variae rationes proferuntur. Sunt qui velint a staturae magnitudine, aut duarum linguarum peritiâ, Graecae nempe et Aegyptiacae, ita dictum. Euseb. Chron. l. 1. Κέκροψ ὁ Διφυὴς τῆς τότε Α῎κτης, νυν̑ δὲ Α᾿ττικῆς, ἐβαςίλευςεν ἔτη πεντήκοντα, διὰ μῆκος ςώματος οὕτω καλούμενος, ὥς φηςιν ὁ Φιλόχορος. ἢ ὅτι, Αἰγύπτιος ὣν, τὰς δυὸ γλώςςας ἠπίςτατο. Idem tradunt Hieronymus et Cedrenus. Aliis placet, quod, coniugiô institutô, virum feminae coniunxerit. Athenaeus, l. 13. Ε᾿ν δὲ Αθήναις πρῶτος Κέκροψ μίαν ἑνὶ ἔζευξεν ἀνέδην τὸ πρότερον οὐςῶν τῶ ςυνόδων, διὸ καὶ ἔδοξέ τιςι Διφυὴς ὀνομαςθῆναι. Iustin. l. 2. c. 6. Ante Deucalionis tempora Regem habuêre (Athenae) Cecropem, quem, ut omnis fabulosa est antiquitas, Biformem tradidêre, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. Syrianus in Hermogenem: Κέχροψ πρῶτον ςυνήγαγεν ἄνδρα καὶ γυναῖκα, ὃς καὶ ἀπὶ τούτου Διφυὴς ἐκλήθη. Idem quoque Eustathius refert, ad Iliad. σ´. et ώ. Certe a Cecrope institutum matrimonium, etiam testatur istis verbis Nonnus Panopolitanus, l. 41.
Κάδμος ἐϋγλώςςοιο διδάςκεται ὄργανα φωνῆς
Θεσμὰ Σόλων ἄχραντα, καὶ ἔννομον Α᾿τθίδι πεὐκῃ
Συζογίης ἀλύτοιο ςυνωρίδαδίζυγα Κέκροψ.
Alii tradunt, partim hominem, partim draconem fuisse. Aristoph. in Vespis:
Ω῏ Κέκροψ, ἥρως ἄναξ, τὰ πρὸς ποδῶν δρακοντίδη.
Ubi Schol. Φαςὶ τὸν Κέκροπα Διφυᾶ γεγονέναι, καὶ τὰ κάτω ὄφεως ἐχηκέναι. Apollodorus, l. 3. Κέκροψ αὐτόχθων, ςυμφυὲς ἔχων τὸ σῶμα, ἀνδρὸς καὶ δράκοντος. Nonnus, ubi supra:
Κέκροπος οὐ τύπον εἶχον, ὃς ἰοβόλῳ ποδὸς ὅλκῳ
Γαῖαν ἐπιξύνων ὀφιώδεϊ ςύρετο ταρσῷ,
Νέρθε δράκων, καὶ ὕπερθεν, ἀπ᾿ ἰξύος ἄχρι καρήνου,
Α᾿λλοφυὴς ἀτέλεςτος ἐφαίνετο δίχροος ἀνήρ.
Quare aurem hoc confinxerint, explicatur a Demosthene in Orat. Fun. Η῎δεςαν Κεκροπίδαι τὸν ἑαυτῶν αρχηγὸν, τὰ μὲν ὡς ἔςτι δράκων, τάδ᾿ ὠς ἔςτιν ἄνθρωπος, λεγόμενον, οὐκ ἄλλοθέν ποθεν, ἢτῷ την` ςύνεςιν αὐτοῦ προςομοιοῦῃ ἀνθρώπῳ, την` ἀλκὴν δὲ δράκοντι. Alii vero sic existimabant, hominis pariter ac draconis formam illi attributam, quod ex bono Rege postea ferus factus fuerit. Quorum sententia refutatur a Plutarcho, De sera num. vind Οιμαι μὲν οὖν καὶ τὸν Κέκροπα Διφυᾶ τροςαγορεῦςαι τους παλαιοὺς, οὐχ᾿ ῶς ἔνιοι λέγουςιν, ἐκ χρηςτοῦ βαςιλέως ἄγριον καὶ δρακοντώδη γενόμενον τύραννον, ἀλλὰ τοὐναντίον εν αρχῇ ςκολιὸν ὄντα καὶ φοβερὸν εἶθ᾿ ὕςτερον ἄρξαντα πράως καὶ φιλανθρώπως. Haec Meursius; apud quem vide sis plura de Cecrope, l. 1. de Reg. Athen. c. 8. 9. 10. 11. 12. Primus hic inter Gentiles Sacrificia instituisse, et ad civiliorem vitam, legibus sancitis, subiectos perduxisse legitur. Vide supra, Regnavit annos 50. ab an. 35. Mosis, qui erat Mundi 2498. ante Christum Natum 1556. Sedecim Successores habuit, usque ad Codtum, per annos 487. Illius monumento certos quosdam characteres insculptos, plurimos Gallinaceos eius Manibus sacrificatos, umbramque demortui sub Leonis forma apparuisse, tradunt quidam. Chronologus ignotus Insulae Pari, a Seldeno editus, ab eo Epocham orditur, Euseb. Chron. Cyrillus Alexand. l. 1. contra Iulian. Augustin. de Civ. Dei, l. 18. c. 8. 9. Pausan. Achaic. Nic. Lloydius. Ei successit Cranaus, quem vide. Addo saltem, ab adventu Cecropis consurgere aeram Atticam, per Reges Archontesque Athenienses deductam, ad quam res Graecae accommodantur. Sic Auctor Parius Arundelliani marmoris, modo indigitatus, descripsit superiora tempora, ἀπὸ Κέκροπος τȏυ πρώτου βαςιλεύςαντος Α᾿θηνῶν ἑίως Α῎ρχοντος Α᾿θήνῃςιν Διογνήτου, auspicatus a Cecrope primo Athenarum Rege usque ad Archontem Athemps Diognetum. Id est, per annos 1318. Terminum huius intervalli citeriorem constituit Seldenus ad annum Periodi Iul. 4450. deme annos 1318. habes annum Periodi Iul. 3132. sive primum Cecropis atque aerae Atticae. Marshamus praefat. d. l. ad Sec. IX. Fuit alius Cecrops, Atheniens. Rex VII. post fratrem Erechtheum, regnavit annos 40. de quo idem Meursius, l. 2. de Reg. Ath. c. 14. Iul. Africanus, Euseb. Chron. etc. Sub eo Perseus Mycenis, Megapenthes Argis, floruêre, Ibid. Ei successit Pandion II. fil. quem vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cecrops I — Cecrops (in Greek, polytonic| Κέκρωψ , Kékrōps ) was a mythical king of Athens. The name means face with a tail : it is said that, born from the earth itself, he had his top half shaped like a man and the bottom half in serpent or fish tail form …   Wikipedia

  • Cecrops — Cécrops Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Dans la mythologie grecque, ce nom est porté par deux rois légendaires d’Athènes : Cécrops l autochtone, fondateur mythique de la cité ; …   Wikipédia en Français

  • Cecrops — [sē′kräps΄] n. 〚Gr Kekrops〛 Gr. Myth. the first king of Attica and founder of Athens, represented as half man, half dragon * * * ▪ Greek legendary figure       traditionally considered the first king of Attica in ancient Greece. Cecrops succeeded …   Universalium

  • Cecrops II — (Κέκρωψ Β ) was the legendary or semi legendary son of Pandion I and inherited the Athenian throne from his brother Erechtheus. He was succeeded by his son Pandion II (though Pandion II has also been said to be his nephew, the son of… …   Wikipedia

  • Cecrops [1] — Cecrops (a. Gesch.), s. Kekrops …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cecrops [2] — Cecrops (C. Leach.), Gattung aus der Ordnung der kopflosen Krustenthiere u. der Familie der Flußfischläuse (Angulina, Caligida Cuv.), Hinterleib eiförmig, ohne Anhänge, am hintern. Rande 4 ungleiche nach hinten ausgeschweifte Schuppen, 2 kleine… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cecrops — Cecrops, s. Kekrops …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cecrops — Cecrops, der Stifter des atheniensischen Staates. Er wanderte 1550 vor Christus aus Aegypten ein, brachte den wilden Bergbewohnern Religion und Cultur, lehrte sie Ackerbau treiben, pflanzte den Oelbaum, den er der Minerva weihte, erbaute Athen,… …   Damen Conversations Lexikon

  • Cecrops — CECROPS, ŏpis, Gr. Κεκροψ, οπος, (⇒ Tab. XXIX.) 1 §. Namen. Daß dieser nicht Griechisch sey, haben schon die Alten erkannt, ob sie gleich nicht sagen können, aus welcher Sprache er entlehnet sey. Strabo L. VII. p. 321. Einige machen solchen Namen …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Cecrops — Cecrops,   griechischer Mythos: Kekrops …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”